Charter Document - 04960112

Charter Document - 04960112


Charter Number: 04960112
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Guarantee
Date: 1229
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Johannes de Alneolo miles notum facio tam presentibus quam futuris quod Margarita abbatissa Portus Regii totusque ejusdem conventus exitus et redditus duarum bovetarum terre que site sunt in territorio de Voisia quas ego dederam eisdem monialibus in perpetuam elemosinam Balduino de Proevilla et Vincentio majori de Blonvilla tradiderunt pro centum solidis carnotensium singulis annis in festo Sancti Dyonisii dictis monialibus vel eorum nuncio persolvendis Ita tamen quod uterque illorum pro sua boveta quinquaginta solidos dicto termino reddere tenebitur tali conditione quod si alter vel ambo defecerent in reddendo termino supradicto ille per quem defectus evenerit vel ambo si ambo defecerint servienti monialium quamdiu defectus redditionis durabit pro expensis singulis diebus sex denarios carnotenses reddere tenebantur Quia vero ego Johannes mihi et heredibus meis de assensu monialium in predictis rebus retineo dominationem totam videlicet justiciam revocationes venditiones tam ego quam heredes mei si quid fuerit defectus in redditione dicte pecunie jam dictis monialibus restituere tenebimur et perficere quod fuerit imperfectum In cujus rei testimonium et perpetuam firmitatem presentes litteras feci sigilli mei munimine roborari Actum anno gracie millesimo ducentesimo vicesimo nono mense julio