Charter Document - 04960110
Charter Number: | 04960110 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1228 - 1229 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Nos Matheus de Malliaco notum fecimus universis quod Galeranus de Mesiaco donavit in puram et perpetuam elemosinam domus Portus Regis pro salute sua et bone memorie Guiburgis uxoris ejus quamdam domum apud Vernolium cum omni proprisia sua et omnibus rebus appendentibus videlicet redditu terra vinea que omnia dicti Galeranus et Guiburgis habebant de proprio conquestu Hanc donationem concesserunt dominus Nicliolaus de Andresi de cujus censiva predicta domus erat et dominus Droco de Hanchis de cujus feodo omnia predicta erant Nos vero dictus Matheus qui capitalis et superior dominus eramus et de quo predicta omnia capitaliter movebant predictam donationem concessimus predicti domui jure perpetuo possidendam Et ut hec omnia ratum in perpetuum habeantur presentem cartam sigilli nostri munimine roboramus Actum anno Dni millesimo ducentesimo vicesimo octavo mense aprili