Charter Document - 04960109
Charter Number: | 04960109 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1228 - 1229 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Noverint universi quod ego Nicolaus de Andresi miles laudavi et concessi quod conventus Portus Regis jure perpetuo possideat elemosinam quam dedit ei Galeranus de Meriaco videlicet quamdam domum sitam apud Vernoliam cum porprisio et omnibus rebus appendentibus redditu terra vinea pro quibus dictus conventus reddet mihi singulis annis decem solidos censuales in festo Beati Martini hyemalis Et hoc ratum in perpetuum habeatur presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo octavo mense aprilis