Charter Document - 04960106

Charter Document - 04960106


Charter Number: 04960106
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1227 - 1228
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Noverint universi ego Petrus de Claeneio de voluntate et assensu Roberti fratris mei et sororum mearum Odeline et Aaliz volui et concessi quod moniales Portus Regis teneant et possideant in perpetuum sine omni contradictione vineam que dicitur La Pointe que est de censiva mea quam vineam dedit eisdem monialibus Guillelmus cognomento Point L'Asne tali tamen conditione quod ego dictus Petrus retinui totam decimam vinee et pressoragium ita quod vindemia dicte vinee singulis annis adducetur ad pressorium apud Floreium Et insuper dicte moniales reddent mihi et heredibus meis singulis annis in festo Sancti Remigii sex solidos parisiensium censuales pro eadem vinea Et ut hoc ratum in perpetuum habeatur sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini millesimo ducentesimo vigesimo septimo mense januarii