Charter Document - 04960098
| Charter Number: | 04960098 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1228 |
| Date type: | Internal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi quod ego Odelina de Sevre donavi in puram et perpetuam elemosinam domui Portus Regis pro anima bone memorie domini Ingorranii quondam mariti mei et pro salute meo et liberorum meorum et maxime pro amore Margarite filie mee que in eadem domum habitum religionis assumpserat quatuor arpentos vinee in clauso meo de Sevra jure perpetuo possidendos ita tamen quod de singulis arpentis reddentur michi et heredibus meis duo denarii censuales singulis annis in festo Sancti Remigii et insuper vindemia predicta vinee adducetur ad pressorium meum de Sevre Si vero habitatores predicti loci videlicet Portus Regis fecerint quod liceat dictis monialibus in territorio de Sevra pressorium facere ego dicta Odelina concedo illis vindemiam ejusdem vinee sibi elemosina et territorio Sevre ad pressorium ducere et ibi pertinere quiete et libere Hanc autem donationem laudaverunt filii mei Gervasius primogenitus Rogerus et Symon ad quos jure hereditario donatio pertinebat et mecum fecerant tam ego quam ipsi donationem obtulimus cum libro super altare Portus Regis In cujus testimonium ego Odelina cum predicti filii G R et Symon nondum milites erant necdum sigilla habebant de voluntate eorum presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo octavo
