Charter Document - 04960096

Charter Document - 04960096


Charter Number: 04960096
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Acceptance
Date: 1227 - 1228
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Noverint quod ego Petrus de Claeneio de assensu Roberti fratris mei et sororum mearum Odeline et Aalix laudavi volui et concessi quod moniales Portus Regis teneant sine contradictione vineam que vocatur la Pointe que est de censiva mea quam donavit eisdem Guillelmus cognomento Point l'Asne tali tamen conditione quod ego Petrus retinui totam decimam vinee tanquam meam et pressoragium ita quod vindemia dicte vinee singulis annis adducetur ad pressorium apud Floreiam et insuper dicte moniales reddant mihi et heredibus meis singulis annis in festo Sancti Remigii sex solidos censuales pro eadem vinea Et ut hoc ratum in perpetuum habeatur sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo septimo mense januarii