Charter Document - 04960087
Charter Number: | 04960087 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1226 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Matheus de Malliaco miles universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod Gervasius de Sevre in presentia nostra constitutus ea que ex censiva sua apud Sevre domui Porregii in elemosinam collata sunt ipse laudavit et in perpetuum habenda et tenenda predicte domui concessit Unde ad petitionem et instanciam ipsius presentes litteras in testimonium sigilli nostri munimine roboravimus Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo sexto mense maio