Charter Document - 04960079

Charter Document - 04960079


Charter Number: 04960079
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1224
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

B[artholomenus] permissione divina Parisiensis ecclesie minister humilis omnibus presentes litteras inspecturis saluten in Domino Notum facimus quod cum Hugo de Joiaco miles teneret decimam quandam in parrochia de Sarcleyo et oblata fuisset presbytero parrochie illius ut eam redimeret de manu laici vel reciperet pignori obligatam ipseque presbyter neutrum fecisse voluisset cum etiam requisitus fuisset a nobis ut predictam decimam ecclesie parrochiali predicte dimitteret et ad hoc induci non posset ipse Hugo miles postmodum in manu nostra decimam illam resignavit fide data supplicans ut eam abbacie de Porrois assignaremus Nos vero ad petitionem ipsius et instanciam decimam predictam abbacie assignavimus predicte Hanc autem resignationem predicte militis et nostram assignationem domina Margareta uxor dicti militis fide prestita laudavit pariter et concessit quidquid juris ibidem habebat ratione dotalicii vel alio modo eidem abbacie sub eadem fide quittens in perpetuum In cujus rei testimonium et memoriam presentes litteras ad petitionem partium sigilli nostri fecimus impressione muniri Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quarto mense decembri