Charter Document - 04960076
Charter Number: | 04960076 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Buchardus dominus Malliaci universis presentes litteras inspecturis notum facio quod de assensu et voluntate Matildis uxoris mee et Theobaldi filii mei primogeniti et aliorum filiorum meorum dedi et concessi in puram elemosinam pro salute anime mee et patris mei et matris mee et antecessorum meorum et amicorum meorum monialibus Porregii terram meam de Chaignai quam teneo de Petro Gatteri de Escroniis ad censum pro quindecim solidis annuatim in festo Sancti Remigii reddendis in perpetuum libere possidendam Predicta autem terra sita est inter terram dicti Petri et terram domini Hervei de Galardone sicut mete dividunt Supra dicte moniales dicto Petro quindecim solidos ad festum S Remigii persolvent annuatim sicut ego per solvebam Ut autem ratum et inconcussum perseveret presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo quarto mense julio