Charter Document - 04960066

Charter Document - 04960066


Charter Number: 04960066
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1223
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Petrus de Malliaco miles notum facio universis presentes litteras inspecturis quod Matildis quondam uxor Ade de Bogival militis cum laboraret in extremis contulit in puram et perpetuam elemosinam abbatisse et conventui Portus Regis quinque solidos parisiensium de voluntate et assensu prefati Ade in censu suo de Bogival singulis annis in festo Beati Remigii percipiendos Quia vero dicti quinque solidi movent de feodo meo ego ad petitionem utriusque partis presentes litteras sigillo meo roboravi Actum anno ab incernatione Dni MCCXXIII mense octobris