Charter Document - 04960065
Charter Number: | 04960065 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Guido dominus Caprosie notum fieri volo universis quod Philippus de Vallemorier et Eremburgis uxor ejus in presentia mea constituti concesserant quamdam terram que sita est juxta stagnum Porregii monialibus ejusdem loci in perpetuum possidendam pro duobus denariis censualibus reddendis annis singulis in festo Sancti Remigii Ego autem Guido ad cujus feodum dicta terra pertinet hoc benigne concessi et garantizare sicut debeo promisi et ad perpetuam firmitatem sigilli mei munimine confirmavi Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo tertio mense septembri