Charter Document - 04960064
Charter Number: | 04960064 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Buchardus dominus Malliaci notum fieri volo universis quod Adam Lupellus in presentia mea positus concessit in puram et perpetuam elemosinam monialibus Porregii tenere et possidere vineam de Rivo Forchie quam dicte moniales emerant a quadam femina que vocabatur Autrudis de Vicinis per tres denarios censuales reddendas in festo Sancti Remigii vineam etiam de Clauso que fuit Guillermi prepositi pro tres obolas censuales reddendas in festo Sancti Remigii salvo jure domini sui Ego quoque Buchardus qui partem habeo in eodem censu et de cujus feodo illa censiva principaliter movet hoc idem concessi et ad preces dicti Ade ad perpetuam firmitatem sigilli mei munimine confirmavi Actum anno Domini MCCXXIII mense augusto