Charter Document - 04960059
Charter Number: | 04960059 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Matheus de Malliaco miles notum fieri volo universis quod ego de voluntate et assensu Mabilie uxoris mee dedi et concessi in perpetuam elemosinam abbacie Portus Regii et monialibus ibidem Deo servientibus amore Dei et in remediam anime mee et antecessorum meorum omnia quecumque acquisivi apud Alnetum et Germevillam scilicet domum meam cum toto appendente proprisio molendinum prata terras hospites que omnia predicte moniales libere et absolute in perpetuum possideant et de ipsos ordinent prout ipsis et domui sue melius viderint expedire Ut autem hec donatio rata et stabilis in perpetuum permaneat presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo tertio mense maio