Charter Document - 04960050

Charter Document - 04960050


Charter Number: 04960050
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

G[alterus] Dei gratia Carnotensis episcopus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Guillermus et Balduinus de Guillervilla fratres in nostra presencia constituti quidquid habebant in decima de Rupturis continente duodecim modios seminis sita in parrochia Sancti Scubiculi monialibus de Portu Regis pignori obligarunt pro quadraginta libris parisiensis monete de marcio in marcium redimendum fide ab ipsis in manu nostra corporaliter prestita quod obligationem firmiter observarent Hanc autem conventionem Gaufridus de Guillervilla frater dictorum de cujus feodo movebat decima concessit et fide prestita manu cepit Preterea dicti Guillelmus et Balduinus fide jussores constituerunt de hac pactione Bricium Sancti Scubiculi et Garinum de Guillervilla qui fide tenentur quod si quis defectus acciderit tamdiu captionem tenerent apud Carnotum ad submonitionem nostram donec inde ad plenum dictis monialibus satisfactum fuisset Et hoc actum est assensu et voluntate Bricii presbiteri Sancti Scubiculi Nos autem insuper ad majorem firmitatem predictam obligationem ad petitionem partium auctoritate presentium et sigilli nostri caractere confirmamus Datum anno gracie millesimo ducentesimo vicesimo mense maio