Charter Document - 04960047
Charter Number: | 04960047 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Stephanus parisiensis archidiaconus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod constituti in presencia nostra Philippus de Vallemorier et Eramburgis uxor ejus dederunt pro remedio animarum suarum et antecessorum suorum in puram et perpetuam elemosinam abbacie de Porrois cisterciensis ordinis quintam partem tocius hereditatis eorum tam in vineis quam in terris et aliis possessionibus que movent ex parte dicte Eramburgis ita tamen quod dictas possessiones quamdiu vixerint possidebunt et post mortem sepe dicte Eremburgis redibit illa quinta pars ad prefatam abbaciam Abbatissa vero et conventus de Porrois pro predictas possessiones solvent singulis annis ecclesie Sancti Lamberti quinque solidos tali modo quod ecclesia recipiet duodecim denarios et presbyter quatuor solidos pro anniversariis dictorum Philippi et Eramburgis faciendis post decessum eorum In cujus rei memoriam et testimonium ad petitionem parcium presentes litteras sigilli nostri impressione roboravimus Actum anno gracie millesimo ducentesimo vicesimo mense mayo