Charter Document - 04960042

Charter Document - 04960042


Charter Number: 04960042
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1219 - 1220
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis Ernaudus Parisiensis archidiaconus salutem in salutis auctore Noverit universitas vestra quod Simon de Braya bone memorie in ultima voluntate sua pro remedio anime sue legavit abbatisse et conventui de Porrois domum sitam Parisius in Halis que fuit defuncti Hugonis Petrarii in censiva domini regis Emelina vero de Darenciaco soror dicti Symonis ordinatrix et executrix testamenti ipsius abbatissam de Porrois de predicta domo in nostra presentia investivit fide data promittens quod in eadem domo de cetero nichil penitus reclamabit In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras ad petitionem parcium sigilli nostri fecimus roboravi Actum anno Domini millesimo ducentesimo nono decimo mense januario