Charter Document - 04960038
Charter Number: | 04960038 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Petrus Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Notum facimus quod Matheus de Meudon miles dedit et concessit monialibus Sancte Maria de Porregio pro anime sue et Marthe uxoris sue et antecessorum salute tria sextaria ordei et totidem hibernagii in sua decima de Meudon ad mensuram ejusdem ville Si autem ordeum non sufficeret de avena suppleretur defectus Item dedit eisdem monialibus dupplarium vini in decima sua de Meudon et quandam mensuram in eadem villa salva tamen justicia domus illius pro qua moniales reddent eidem in festo Sancti Andree tres denarios censuales Hoc autem voluit et concessit Stephanus de Meudon miles de cujus feodo omnia predicta movebant Insuper idem Stephanus et predictus Matheus super hiis fidem suam corporaliter prestiterunt Ad hoc Martha uxor ipsius Mathei coram Johanne presbytero de Meudon hec voluit et concessit sicut nobis fideliter recitavit Actum anno Domini MCCXVIII mense julio