Charter Document - 04960033

Charter Document - 04960033


Charter Number: 04960033
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1217 - 1218
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Andreas Polins miles notum facio universis presentes litteras inspecturis quod Egidius de Athies in presentia mea constitutus laudavit et concessit elemosinam quam Maria cognata mea soror Federicis militis de Monlegnon dedit monialibus de Portu Regis scilicet quidquid habebat apud Tornenfuie quod pertinebat ad feodum Egidii et idem Egidius de me dictum feodum tenebat Hunc autem laudationem ab Egidio factam laudavi et concessi Quod ut ratum permaneat presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratie millesimo ducentesimo septimo decimo mense aprili