Charter Document - 04960032
Charter Number: | 04960032 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1217 - 1218 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Henricus Carnotensis archidiaconus omnibus presentes litteras visuris in Domino salutem Noverint universi presentes pariter et futuri Petrum de Clauso apud Abluyas in presentio nostra in perpetuam elemosinam contulisse abbatisse et conventui de Portu Regio terram duos recipientes sementure modios in terra quam tenebat a domino Guillelmo de Danervilla milite Hanc autem elemosinam concessit et approbavit dictus Guillelmus miles coram nobis in villa memorata Quod ut memoriter firmiterque teneatur ad petitionem partium presentes litteras notari fecimus et sigilli nostri munimine roboravi Actum anno Verbi incarnati millesimo ducentesimo septimo decimo mense februario