Charter Document - 04960031
Charter Number: | 04960031 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Hugo Dei gratia Sancti germani de Pratis humilis abbas et totius ejusdem loci conventus notum facimus tam presentibus quam futuris non concessisse abbatisse et conventui de Porrois ut liceat eis tenere de nobis ad censum et in perpetuum sine perturbatione aliqua possidere tres quarterios vinee sitos in territorio de Meudon et quinque quarterios apud Lovecienes sub censu duorum solidorum parisiensium quorum sexdecim denarii singulis annis reddentur in octabis Sancti Dyonisii apud Cellam priori ejusdem loci relicti vero octo denari apud Yssiacum salvis nobis omnibus rebus que de censiva possunt pervenire et debent Predictis monialibus non licebit dictas vineas dare ad incrementum census Et si forte eedem vinee extra manus earum aliquo tempore devenerint idem juris omnino in eis habebimus quod in aliis censivis nostris habemus et ad dominium nostrum sicut prius erant sine contradictione revertentur In cujus rei testimonium presentes litteras sigillorum nostrorum munimine precepimus roborari Actum anno gracie millesimo ducentesimo decimo septimo mense augusti