Charter Document - 04960029
Charter Number: | 04960029 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1216 - 1217 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
R[eginaldus] Dei gratia Carnotensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Notum vobis facimus quod dominus Andreas Polins invadiavit sex modios parisienses bladi medietatem hybernagii et medietatem avene quos babet in decima sua apud Villeraium in Beausse domine abbatisse de Porrois et conventus ejusdem loci pro centum libris parisiensium tali pacto quod de marcio in marcium totam predictam decimam vel medietatem vel terciam vel quartam partem predictus A miles secundum proportionem solutionis nummorum ad voluntatem suam poterit redimere Nos autem in hujus rei testimonium presentem paginam sigilli nostri impressione fecimus roboravi Actum anno gratie millesimo ducentesimo sexto decimo mense aprili