Charter Document - 04960026
Charter Number: | 04960026 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1216 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Cecilia uxor Roberti Malevicini soror vero Guidonis domini Cabrosie notum facio universis quod predictus R maritus meus et ego concedente predicto G fratre meo in perpetuam elemosinam delegavinus decem libras parisiensis monete distribuendis per manum monachorum Vallium de Sarneiaco XL solidos conventui Karoliloci ad pitancias in augusto mense et quadraginta solidos conventui Sarquencelli ad pitancias in quadragesima et augusto et viginti solidos conventui de Haulte Bruyere ad pitancias et viginti solidos conventui de Belomer similiter ad pitancias monachi etiam de Vallibus quatuor libras sibi ad pitancias in quadragesima et augusto sibi retinebunt Quia vero illi quadraginta solidi quos monachi Vallium conventui Sacre Celle annuatim persolvebant eidem conventui alibi assignati sunt volo ut de eisdem quadraginta solidis habeat in perpetuum viginti solidos conventus monialium de Porreio monachi vero Vallium alios viginti solidos cum prenotatis quatuor libris habebunt et sic centum solidos sibi retinebunt ita ut quinquaginta solidi administrentur eis ad pitancias in quadragesima et alii quinquaginta in tempore messionis Quod ut ratum permaneat presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratie MCCXVI