Charter Document - 04960021
Charter Number: | 04960021 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Augmentation |
Date: | 1214 - 1215 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
P [] Dei gratia Parisiensis episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire quod locus de Porrois ea fuit Deo intentione devotus quod ibi fieret albarum monialium abbatiam et eligeretur que preesset aliis abbatissa si tamen locus ille eatenus excreverit quod conventus abbacie illius possit de bonis suis et reditibus sustentari Attendentes vero nobiles viri Buchardus de Malliaco et Matheus frater ejus hoc eis non modicum proficere ad salutem si diebus suis ibidem institui contigeret abbatissam ad sustentationem conventus predicte abbacie decreverunt pro remedio animarum suarum et parentum suorum nec non et amicorum suas elemosinas elargiri Dictus autem Buchardus et Matildis uxor ejus dederunt et concesserunt domui de Porrois in puram et perpetuam elemosinam quidquid post primam donationem jamdudum eidem domui factam ab ipsis possidebant in nemore de Molerai quod pertinebat ad hereditatem prefate Matildis usque ad magnam viam que vocatur la Chevee de Bulloher que dividit dictum nemus de deffes de Romevilla ita tamen quod dicta domus de Porrois annuatim eis persolveret in festo Sancti Remigii viginti solidos parisiensium censuales Si vero dicta domus de Porrois in terra sua decem arpennos vinearum emptione vel donatione vel quocumque aliomodo acquirere poterit concesserunt eidem ac domui quod possit sine coactione vendendi pacifice possidere Ceterum prefata Matildis uxor domini Buchardi hanc elemosinam concessit coram dilectis nostris Ernaudo et Stephano archidiaconibus parisiensibus et fide interposita repromisit se ipsam elemosinam servaturam et in perpetuum defensuram Matheus vero Malliaco consensu Domini Buchardi fratris sui primogeniti dedit et concessit pro anime sue et patrum et amicorum suorum salute predicte domui de Porrois in perpetuam elemosinam centum solidos parisiensium percipiendos in censu suo de Malliaco annuatim et in die Sancti Dyonisii persolvendos et totam vineam suam de Pruneio Si autem aliquando dictos centum solidos vel equivalens in partibus istis sine dampno dicte domus assignare voluerit eidem licebit ad consilium et assensum abbatis Vallium et abbatisse loci predicti Si vero in vita vel in morte sibi placuerit quintam partem hereditatis sue computabuntur Preterea concesserunt dicte domui quindecim libras parisiensium in reditibus suis de Meulleato de elemosina parentum eorum videlicet Mathei et Matildis percipiendos sic prima die martii quinquaginta solidos et prima die junii quinquaginta solidos et prima die septembris centum solidos et prima die decembris centum solidos et decem modios bladi in molendinis de Galardone in molendinis scilicet Matildis matris sue videlicet in molendino de Richebore et in molendino de Archenout quos decem modios et plures alios dicta Matildis de conquestu suo possidens acquisivit Et si contigerit quod predecti decem modii bladi de prefatis molendinis non possint exsolvi de molendino de Fonte et de molendino de Freiteval in quibus eadem Matildis suam habet similiter conquestum totum residuum suppleatur Has quidem elemosinas dictus Buchardus et Matheus frater ejus fide interposita coram nobis firmantes promiserunt se eas perpetuis temporibus servaturas Ne igitur he donationes possint in irritum processu temporis revocavi has litteras fecimus ad petitionem partium nostri sigilli munimine roboravi Actum anno Domini millesimo ducentesimo quatuor decimo mense marcio pontificatus nostri anno septimo