Charter Document - 04960017
Charter Number: | 04960017 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Revocation |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Noverint universi quod ego Buchardus dominus Malliaci et Matildis uxor mea pro remedio animarum nostrarum et patrum et matrum et amicorum nostrorum dedimus domui de Porrois in perpetuam elemosinam quidquid post primam donationem possidebamus in nemore de Molerai quod pertinebat ad hereditatem ipsius usque ad magnam viam que vocatur la Chevee de Bulloher que dividit dictum nemus de deffes de Romevilla ita tamen quod dicta domus de Porrois annuatim nobis solvet in festo Sancti Dyonisii viginti solidos parisiensium censuales Si vero prenotata domus de Porrois in terra nostra decem arpenta vinearum emptione vel donatione vel alio quocumque modo acquirere potuerit concessimus sepe dicte domui ea in pace possidere sine coactione vendendi Hanc autem elemosinam eadem Matildis uxor mea in presentia magistri Hernaudi et magistri Stephani archidiaconorum parisiensium fide interposita se in perpetuum garantire promisit Quod ut ratum in posterum perseveret sigilli mei munimine presentes litteras roboravi Actum anno gratie millesimo ducentesimo quarto decimo