Charter Document - 04960016
Charter Number: | 04960016 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1213 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentem paginam inspecturis Buchardus Dei gratia dominus Malliaci et Castrifortis salutem in Domino Noverint omnes quod Symon de Buisson miles cum assensu uxoris sue et matris sue Rencie et sororis sue Guiburgis domui de Porregio concessit libere et quiete in perpetuam elemosinam terram quam habet in territorio de Voisins ab Emelina de Castroforti salvo censu suo qui annuatim reddendus est in festo Sancti Remigii tres solidi videlicet et dimidium parisiensium Idem vero Symon in presentia uxoris mee Matildim promisit legitimam guarandiam per se vel per heredes suos in perpetuum fide corporaliter prestita et fidejussoribus interpositis Guidone videlicet de Buloher et Gaufrido de Buisson militibus Notandum etiam quod si predicta domus terram illam a se ex integro alienaverit emptor sine venditionibus terram tunc habebit deinceps vero et venditiones et alia jura debebit sicut alie censive predicto Symoni et heredibus suis Hoc autem ut ratum et inviolabile perseveret presens scriptum sigilli mei impressione munivi Actum anno gratie millessimo ducentesimo tertio decimo Valete