Charter Document - 04960015

Charter Document - 04960015


Charter Number: 04960015
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1209
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis in Christo filiabus monialibus Porrasii Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Justis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecte in Christo filie vestris justis petitionibus annuentes elemosinas quas nobilis vir R de Malo Vicino et mater ipsius vobis pietatis intuitu contulerunt et alia bona ecclesie vestre sicut ea juste ac pacifice possidetis vobis et per vos eidem ecclesie auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino liominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Laterani Vidus novembris pontificatus nostri anno XII