Charter Document - 04960011
Charter Number: | 04960011 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Investiture |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Reginaldus Dei gratia Carnotensis episcopus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit in domino salutem Ad universorum noticiam volumus pervenire quod Simon de Rossegni miles in nostra presentia constitutus quintam partem decime magne quam habebat apud Goherivillam domui et sanctimonialibus in loco qui dicitur Portus regius Deo famulantibus in perpetuam elemosinam dedit et concessit Totum vero residuum quod habebat in dicta decima eisdem pro quinquaginta et una libris parisiensium vendidit Prefatus siquidem Simon tam elemosinam quam venditionem prefate decime in manu nostra spontaneus resignavit et nos quemdam monachum de Vallibus Sarnaii vice domus de Porrois prefata decima manualiter curavimus investivi Quod ut ratum firmumque permaneat presentes litteras sigilli nostri caractere in testimonium fecimus roboravi Actum anno gracie millesimo ducentesimo octavo