Charter Document - 04960010

Charter Document - 04960010


Charter Number: 04960010
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Porrois
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1208
Date type: Internal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Reginaldus Dei gratia Carnotensis episcopus omnibus ad quos presens scriptum pervenerit in Domino salutem Ad universorum noticiam volumus pervenire quod Reginaldus de Pruneto miles in nostra presentia constitutus quintam partem decime magne quam habebat apud Goherivillam domui et sanctimonialibus in loco qui dicitur Porrois Deo famulantibus in perpetuam dedit et concessit elemosinam Totum vero residuum quod in dicta decima habebat eisdem sanctimonialibus pro quinquaginta et una libris parisiensium vendidit Prefatus siquidem Reginaldus tam elemosinam quam venditionem dicte decime prefatis sanctimonialibus factum in manu nostra spontaneus resignavit Et nos dilectum nostrum fratrem Robertum de Ibreio monachum de Vallibus Sarnaii vice domus de Porrois de prefata decima manualiter curavimus investire Quod ut ratum firmumque perseveret presentes litteras sigilli nostri caractere in testimonium fecimus roborari Data Colomb anno gratie millesimo ducentesimo octavo idus novembris