Charter Document - 04960007
Charter Number: | 04960007 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Odo Dei gratia Parisiensis episcopus omn ad q per litt pervenerint salutem in domino Noverint universi q Guido dominus Caprosie recognovit in presentia mea se vendidisse pro octies viginti libris par novelle domui de Porrois molendinum quod habebat apud Germainvillam et terram quam habet juxta predictum molendinum et pratum qui Magna Toscha vocatur sub dictum molendinum et boscum suum prope Porrois situm ex altera parte rivi sicut signa et mete demonstrant et determinant et feodum suum concessit eidem domui acquirendum sicut termini et mete determinant si poterit ab eis acquirere qui habeat dominium Concessit etiam animalibus predicte domus absque capris pessona in nemoribus communibus Nec pecora domus alia nemora Guidonis secta poterunt intrare infra quinquenium nisi sicut communibus terre inhabitantibus nisi specialiter hoc concesserat Ipse guido si ipse vel heres suus velit essartare nemora sua predicta domus non poterit reclamare Hoc concessit et laudavit Avelina uxor ejusdem Guidonis et tam ipse quam ipsa fidem dedit de facienda guarandia In cujus rei testimonium de voluntate dicti Guidonis presentem cartam fieri feci et sigillo meo munivi Actum anno Domini mille CCVI mense augusto