Charter Document - 04960006
Charter Number: | 04960006 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Porrois |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1207 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Guido dominus Caprosie omnibus presentes litteras inspecturis notum facio quod novelle domui de Porrois pro octies viginti libris parisiensium vendidi molendinum quod habebam apud Germevillam et terram et pratum juxta molendinum et pratum sub molendino quod Rochia appellatur et boscum meum prope Porrois situm ex altera parte rivi sicut signa et mete determinant Et feodum meum concessi acquirendum si poterit ab eis acquirere qui habent dominium Domus etiam predicta non habebit capras nec alia pecora domus infra quinquenium non poterunt intrare nemora mea secta sicut communibus terre inhabitantibus nisi specialiter hoc concederem Anno domini MCCVII mense augusto