Charter Document - 04951059

Charter Document - 04951059


Charter Number: 04951059
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1128
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Transacto autem fere septem annorum spatio cum monachi S Martini Pontisariensis solide et quiete tenuissent ecclesiam Ste Marie de Moncellis ceperunt monachi Ste Honorine calumpniare eandem ecclesiam Quod cum audisset Richardus qui memoratam ecclesiam S M P dederat mandavit Roberto priori Ste Honorine colloquium ad fontem Erignati statutoque die venit memoratus Richardus ad jamdictum locum cum quibusdam amicis suis et hominibus scilicet Dno Pagano de Nealfo socero suo Gisleberto de Bezu Guiardo filio Ymeri et Guillelmo fratre ejus Bartholomeo milite Gauterio filio Odonis de Banterlu Theobaldo abbate Guidone monacho [] Alio tempore mandavit Richardus Dnum abbatem Theobaldum apud Pontisaram et presente eodem locutus est cum Roberto priore Ste Honorine rursusque nominavit tres dies placiti si placitare de supradicta calumpnia vellet quod Prior facere recusavit Testes hujus rei sunt Drogo de Rotnel Guillelmus filius Sanswallonis Bartholomeus Gauterius filius Odonis de Banterlu [] Cum Priore fuerunt Lethardus prior Sti Petri []