Charter Document - 04951045

Charter Document - 04951045


Charter Number: 04951045
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1096 - 1106
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod monachi Vizeliacenses calumpniam inferebant monachis Cluniacensibus manentibus apud Escerentem dicentes quatinus quandam partem census illius ville quem tenebant et unum clausum vinearum quem possidebant et capellam Sancti Michaelis in Silva et partem illius silve circa capellam dederat Hugo comes de Domnomartino ecclesie Vizeliacensi priusquam Cluniacensi dedisset Sed postquam dominus abbas Artaldus gratia Dei adeptus est tantam dignitatem regendi ecclesiam illam audivit esse discordiam inter fratres quam citius potuit placavit Venit enim apud predictam villam pro concordia pacis et amore predicti comitis wirpivit omnem calumniam illam quam intulerat illis cum consilio monachorum suorum in presentia domini Yvonis prioris Cluniacensis Monachi vero Vizeliacenses cum eo hic aderant Rainaldus prior de Marlo Lanscelinus et Ingelbertus annuentes et laudantes Et sicut apud Escerentem devote definivit ita in capitulo Vizeliacensi coram cunctis fratribus voluntate et consilio eorum litteris et sigillo Beate Marie devotius corroboravit atque munivit presentibus abbate Pontesiensi Tetbaldo et Radulfo ejus monacho atque Ademaro