Charter Document - 04951021

Charter Document - 04951021


Charter Number: 04951021
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1099 - 1104
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Post hec annis transactis pluribus de rebus supradictis quas Radulphus de Basincourt cum uxore sua Helvide ac privignis videlicet Balduino Hermero cognomento Pagano atque Odone ex quorum parte hereditas illa erat ecclesie Sti Germani concesserat Balduinus privignus ejus volens injuriam facere monachis ejusdem loci calumpniavit omnia que de sua matre suoque vitrico videbantur esse in Mainuldi villa Tandem recognoscens quod monachos supradictos injuste conturbaverat ad monasterium eorumdem illis volens satisfacere venit Tunc convocatis fratribus qui ibi aderant ante altare sanctorum confessorum Martini et Germani Balduinus ipse procedens ad pedes Di Theobaldi abbatis cum multis lachrymis ab eo absolvi petiit Inde sumens librum quem abbas tenebat in manibus quia injuste res eorum calumpniaverat satisfactionem faciens Deo et sanctis Confessoribus abbati ceterisque fratribus super altare sanctorum posuit Testes [] Odo major Gerardus Potinus Vitalis de Brienzon Hubertus Bucellus Balduinus de Corbeja [] Gauterius de Cergiaco [] Deinde Dnus Theobaldus abbas et Henricus prepositus pergentes ad Pontesium causa cujusdam placiti ibidem invenerunt Odonem fratrem Balduini qui concessit omnia in porticu sancti Melloni que ad monasterium Sum Martini et Germani frater suus Balduinus concesserat monachis Inde testes Yvo de Conflentio Almaricus de Lex Gauterius de Anneto Willelmus de Herulvilla Willelmus filius Willelmi Migol Radulphus de Sagi Theoldus De Oeni Gauterius de Foro Si quis aliquando concessionem hanc violare voluerit ab abbate et monachis anathema extiterit