Charter Document - 04951010

Charter Document - 04951010


Charter Number: 04951010
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1099 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Longo autem tempore transacto Guillelmus ejus filius huic facto nolens acquiescere sub sua potestate sicut pater ejus primum tenuerat eam voluit iterum reducere Exoratus tandem ab amicis suis sicut ab initio Hilduinus beato Gauterio donum fecerat ita Dno Theobaldo sibi in regimine succedenti ipse Guillelmus et pater ejus iterum multis presentibus simul concesserunt quorum nomina pro testimonio sunt hec Radulphus Malusvicinus Guillelmus Rufinus Simon de Vinneto Hugo filius Erchenfredi Drogo frater Guillelmi de Heruvilla Robertus de Faverillo Gauterius filius Hugonis Raynaldus nepos Buccardi de Castelloforti Balduinus de Lex