Charter Document - 04951001
Charter Number: | 04951001 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1000 - 1068 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Quodam vero tempore Hermerus Tostata calumpniavit partem alodii ipsius et quia ecclesia Pontisariensis ut pote novella et tenuis erat nullusque fuit qui ex parte monachorum resisteret perambulavit violentia sua eandem partem ut voluit Domnus autem Amalricus Pontisariensis cum huic rei interesset videretque injuriam fieri deprecatus est memoratum Hermerum quatenus quod injuste invaserat quietum ut monachi habuerant redderet dicens detrimentum anime sue esset si imbecillibus monachis et resistere non valentibus violentiam faceret Considerans itaque memoratus Hermerus anime sue dampnum timensque Dei judicium tandem quod invaserat reddidit audientibus his et videntibus Amalrico de Pontisara Roscelino Bloieth Amalrico majore Frogerio de Menoldivilla Garnerio Rufo Haymardo filio Odonis Infamati Herberto Parvo