Charter Document - 04950137
Charter Number: | 04950137 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Extent of Lands |
Date: | 1150 - 1161 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciendum quod abbas Guillelmus Pontisiensis postea Vizelliacensis obtinuit in causa contra Odonem de Turno et contra Terricum de Mediavilla sex arpennos terre Postea vero dederunt ei pecuniam ut possiderent dictam terram ipsi et heredes eorum in perpetuum atque deferrent in abbatiam Sti Martini singulis annis quibus terra illa ferret fructum de eodem fructu vii minas Deferentibus autem datur de consuetudine panis vinum et generale [] Terram juxta Buxiacum incuria predecessorum deperditam et a cenobii dominio alienatam Willelmus restituit Odonem de Furno injustum ejusdem terre tunc detentorem esse demonstravit tandemque pro bono pacis eidem Odoni et Theodorico de Mediavilla qui suam esse contendebant terram dimittit dummodo quot annis tres minas monasterio exsolvebant Pacti testes sunt Azo de Buxiaco Gauterius de Cormeliis Willelmus de Fonte aliique nonnulli