Charter Document - 04950136
Charter Number: | 04950136 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Announcement |
Date: | 1150 - 1160 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
N s o quod quando Kuerricus miles de Turno morti proximus esset monachi Sti Martini cenobii Pontesiensis qui sunt apud Turnum fecerunt eum monachum ad succurrendum Cum vero mortuus esset attulerunt eum ad ecclesiam Sti Martini parentes sui ut ibi sepeliretur Ubi cum sepulture illius completa fuissent obsequia precati sunt ibidem Dnum Guillelmum abbatem et conventum Henricus filius defuncti et alii qui ibidem aderant parentes illius quatenus quendam clericum Richardum nomine quem genuerat illi Kuerricus pro misericordia susciperent in monachum Quorum petitioni abbas et conventus annuentes puerum susciperent et fecerunt monachum Prefatus vero Henricus frater pueri et alii parentes dederunt Deo et ecclesie Sti Martini pro anima defuncti et pro puero in elemosina xiv denarios census quos monachi de Turno debebant Kuerrico et heredibus ejus de granchia sua de Turno et de curia ejus granchie et de arpenno quod est juxta granchiam Dederunt etiam et concesserunt omnem istarum rerum justitiam et decem alios census denarios alibi cum justitia eorum et parvam quandam decimam quam habebant juxta Monthsu pepigerunt que quod hanc elemosinam facerent concedere Auldam uxorem defuncti et alios eorum filios Hujus rei testes sunt et fidejussores Havinus presbyter de Sto Lupo Gauterius presbyter de Ermenon Stephanus de Ballolio Antelmus frater ejus Kuerricus de Aquabona nepos defuncti Drogo li Cornuz Guillelmus Pascensbuwum Matheus de Insula Noe de Turno Hilduinus Faber