Charter Document - 04950135

Charter Document - 04950135


Charter Number: 04950135
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1130 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Hugo Dei gr Rothomagensis archiepiscopus carissimis filiis suis [] W abbati ceterisque fratribus in ecclesia Bti Martini apud Pontisaram consistentibus in perpetuum Meretur devotio fidelium ut quanto in Dei servitio ferventiores existunt tanto apud ecclesie prelatos majorem gratiam debeant invenire et de quibus juste postulaverint citius valeant impetrare Proinde elemosinam illam quam filius noster dilectus Johannes comes Augi vobis fecit videlicet quinque millia allectivum annuatim ecclesie vestre pro salute anime sue et o a s in vicecomitatu Ultris portis reddenda ad festivitatem sancti Andree et nos concedimus atque authoritate qua Deo authore per eminemus predictam elemosinam ratam in posterum confirmavimus Decernimus quoque sententiam anathematis super omnes illos qui prenominatam elemosinam amodo minuere vel ab ecclesia vestra alienare attentaverint ceterisque qui hanc elemosinam cum aliis quas possidetis vobis conservaverint peccatorum suorum omnium remissionem et vitam percipere sempiternam concedimus