Charter Document - 04950134

Charter Document - 04950134


Charter Number: 04950134
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Appeal
Date: 1150 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus quod Philippus de Valmondoiz cum morti proximus esset mandavit Dnum Guillelmum Abbatem cenobii Pontesiensis ad Rotnellum ubi jacebat de salute anime sue cum eo locuturus A quo cum oleo sacro fuisset inunctus dedit Deo et Sto Martino abbati et monachis cenobii Pontesiensis pro anime sue remedio partem suam cujusdam nemoris quod est in valle Gaudiaci cujus una medietas erat sua et altera Ydonee sororis Richardi de Bantelluto et sexdecim arpennos terre de Valmondoiz [quos monachi Sti Martini qui sunt apud Valmondoiz] faciebant de eo ad medietatem concedente fratre suo Gauterio Testes Hugo de Calci Gauterius de Brienzon Radulfus Corsenz et Drogo filius ejus Herbertus del Ruel [Ulbertus Mansuerius abbas de Valle] Simon de Campanis [Carpentarius miles Philippi] Godefridus de Amblevilla [Garnerius de Uz de super monasterium Letrannus de Uz Rollandis uxor Symonis Coram vero prefatis testibus pepigit supradictus Gauterius quod ipse hanc elemosinam faceret concedere fratrem suum necnon et sororem suam quod id fecit] Contigit autem Dnum Abbatem Guillelmum ire ad Insulam gratia cujusdam concordie que facta est inter Ansellinum de Insula et eundem Gauterium Cumque ab Insula rediret concessit hanc elemosinam soror Philippi et Gauterii apud Valmondoiz audientibus et videntibus his Abbati de Marches Radulphi [Theobaldo canonico] Drogone de Serranno Waleranno de Levomonte [Willelmo de Amblevilla Godefrigo fratre ejus Gauterio Torello Hugone de Calci]