Charter Document - 04950133

Charter Document - 04950133


Charter Number: 04950133
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Lease
Date: 1150 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Sciant omnes quod Gerelmus presbyter de Umblevilla cum morti proximus esset dedit in elemosina monachis Sti Martini cenobii Pontesiensis qui eum fecerunt monachum pro sua et antec suorum animabus unam domum quam habebat in decima de Gaineircort videlicet quartam partem quam tenebat de patrimonio suo Hanc decimam debebant ei guarantire et deservire Abbertus filius Haymonis Fageth qui habebat Agnetem prefati Girelmi in uxorem Contigit vero quod die quadam denominata convenerunt apud Gainericorth Dnus Willelmus abbas cenobii Pontesiensis et multi alii viri nobiles quos secum duxit idem abbas ut requireret decimam predictam a prefato Abberto qui saisierat eram Idem vero Abbertus audita requisitione Abbatis consilio et laude amicorum suorum et eorum qui ibi aderant recognovit coram omnibus jus Abbatis et monachorum et elemosinam suam de decima supradicta et reddidit eam ibidem abbati et ecclesie Pontesiensi ipse et uxor sua Agnes et filius eorum Petrus adhuc parvulus Et pepigerunt per fidem suam quod garantirent eam et deservirent ecclesie semper Hujus etiam rei dederunt Abbati fidejussores Petrum Salnerium qui tunc temporis custodiebat et manu tenebat terram Alberti et Johannem de Ernencuria et Petrum fratrem ejus qui omnes pepigerunt per fidem suam quod si Albertus de supradicta pactione deficeret ipsi suam ecclesie facerent elemosinam in pace habere Hoc ipsum pepigit Dnus Galo de Calvomonte pro voluntate abbatis et dedit hujus rei seipsum fidejussorem abbati et ecclesie Horum omnium testes sunt prefati jussores et Guiardus presbyter de Gaynericort Raynardus presbyter de Umblevilla qui tunc erat diaconus de Camblico Ansculfus pelliparius Garinus de Fossa Fulco filius Herberti Ado li Gris Postea die nominata venerunt ad Pontesiam prefatus Albertus et Agnes uxor ejus ad ecclesiam Sti Martini et recognoverunt ibi coram multis testibus hec omnia sicut superius descripta sunt concesserunt que abbati et monachis et ecclesie elemosinam suam de decima supradicta et posuerunt [] concessionis hujus super altare Sti Martini audientibus et videntibus istis quorum nomina sunt hec Guiardus presbyter Guillelmus nepos ejus Herbertus diaconus Raynoldus de Petralata [] Sciendum vero quod idem Albertus habuit pro concessione decime de Gainericurth de karitate ecclesie Sti Martini decem libras parisiensium de quibus abbas Guillelmus unam sibi partem persolvit Contigit [MCLXI] autem eo tempore quod idem Guillelmus factus est abbas Vizeliacensis et Dnus Lecelinus successit ei in abbatiam Sti Martini interea Albertus iterum saisivit decimam pro remanenti denariorum qui sibi promissi fuerant Dnus vero Lecelinus abbas et idem Albertus quadam die convenerunt apud Calvummontem et ibi ipse abbas persolvit Alberto iv libras denariorum qui sibi adhuc debebantur Et pro confirmatione pacis dimisit ei in pace octo minas bladi quas ipse Albertus de decima acceperat Albertus vero dimisit ibidem et reliquit Abbati decimam liberam et quietam et promissit se semper esse in adjutorium ecclesie Pontesiensi quo decimam in pace habeat Horum omnium testes sunt Hugo de Galardon prior Sti Petri []