Charter Document - 04950127
Charter Number: | 04950127 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Announcement |
Date: | 1152 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Noverint universi quod Girardus de Valle Engelgardis cum apud castellum quod Novumforum dicitur vulneratus fuisset ad mortem Dnum Willelmum cenobii Pontisiensis abbatem ad se mandavit et quia mortis proximus erat ut ab ipso monachus efficeretur precatus est eum Et factum est ita Prius tamen dedit Deo S Martino et abbati et monachis cenobii Pontisiensis in elemosina pro sua et omnium antecessorum suorum animabus totam decimam suam de Beleeio en Parisy videlicet ut monachi prefati ita eam liberaliter sicut ipse habuerat semper habeant Dedit etiam eis quatuordecim solidos census apud Pontesiam et tres hospites Sed cum mortuus esset et Pontesie ad jam dictum allatus cenobium priusquam tumularetur precati sunt Dnum abbatem Willelmum et monachos uxor ipsius Girardi Maria et milites qui cum ea erant quatenus de his xiv solidis census v solidos concederent Sto Mellono asserebantque quia prefatus Girardus aliquando ita hoc disposuerat propter quemdam cereum quem debebat ad festivitatem Sti Melloni Dnus vero abbas Willelmus super hoc monachos suos consulens respondit eis se voluntatibus eorum satisfacere si eadem Maria concederet Deo et ecclesie Sti Martini et monachis quidquid eis aliquando datum fuerat de hereditate sua vel parentum suorum Quod ipsa gratantissime fecit [] Et filius ejus Theobaldus et Sarracena de Logio soror Girardi et Adam de Buxeria maritus Saracene et Hadvidis de Cergy soror Girardi et Saracene et Yvo de Heduvilla maritus Hadvidis posuerunt donum super altare Sti Martini audientibus et videntibus his Galterio de Marinis Galone de Meru Harpino de Valle Engelgardis Abberico Le Goez Drogone de Yvry Walterio de Boornel Willelmo de Fay Pagano fratre ejus Osmundo de Charz Radulfo fratre ejus Garnerio monacho de Valle Adam de Buxeria Girardo de Delage Theobaldo de Charz Gauterio de Brehercurt Hugone de Triaigniel Jancelino de Boornel Girardo de Menulvilla Garnerio Le Goez Gauterio de Froolcurth