Charter Document - 04950123
Charter Number: | 04950123 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1151 - 1161 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Sciendum est quod Regina uxor Radulphi militis de Jehannello vivens et sana concessit elemosinam illam de feodo de Jehannello quem Radulphus maritus suus dedit Deo Sto Martino et ecclesie Pontisiensi Ipsius etenim feodi medietas pertinebat ad eam pro eo quod Radulphus et ipsa simul adquisierant illum Cum autem infirmaretur illa Regina et morti proxima esset dedit et concessit Deo et Sto Martino et ecclesie prefate pro sua et o a s animabus in augmentum elemosine sue queudam clausum vinee quem habebat de matrimonio suo apud Argentogilum aut totam tertiam partem totius hereditatis sue quam pater suus sibi dederat in matrimonium ubicumque esset Cum vero mortua esset et apud ecclesiam S Martini sepulta Pontesie noluit hoc ejus donum concedere Fulcardus frater ipsius immo cepit contradicere et calumpniari ipsum clausum Dno Guillelmo abbati et monachis S M dicens se numquam hanc sue sororis elemosinam concessurum et propterea convenerunt ad placitum ipse abbas et ille Fulcardus apud Montmorency in curia Dni Mathei ubi judicio ipsius Mathei et curie ejus terminata est inter eos hoc modo ista querela Dnus Matheus et curia ejus judicio decreverunt justum esse quod abbas et ecclesia aut totum clausum haberent sicut eis fuerat datus aut totam tertiam partem totius matrimonii prefate Regine prout ipsa adhuc vivens disposuerat Ipse vero Fulcardus consilio a suis accepto maluit abbatem et ecclesiam habere tertiam partem matrimonii sororis sue Regine quam totum clausum Concessit itaque idem Fulcardus Deo et Sto Martino et ecclesie Pontesiensi pro anima sororis sue in elemosina coram Domino Matheo de Montmorency et multis aliis nobilibus viris tertiam partem ipsius clausi et tertiam partem decem hospitum Pepigit etiam ibidem idem Fulcardus per manum Domini Mathei de Montmorency quod partiretur et clausum et hospites quandocumque abbas vel monachi submonerent eum de partitioni et quod hanc elemosinam semper ecclesie tueretur et deserviret Testes Dnus Matheus de Montmorency Paganus Bouvellus Hugo de Orgesvals Radulphus de Jehannello Bernardus vierius de Taverny Ex parte abbatis Lecelinus monachus sacrista Guido frater Radulphi de Jehannello []