Charter Document - 04950118

Charter Document - 04950118


Charter Number: 04950118
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1130 - 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciendum est quod Radulphus Vallez in capitulum S Martini veniens Hugoni Archiepiscopi Rothomagensi ecclesiam de Jhierincourt reddedit et majoris decime tertiam partem et totam minorem extra partem et capellam de Linvilario Ista omnia reddidit Radulphus Vaslez Hugoni archiepiscopo per manum Theobaldi canonici de Pontisara quem in loco suo adesse ipse jusserat archiepiscopus et per ejusdem Theobaldi manum revestivit de his archiepiscopus Dnum Willelmum abbatem Sti Martini Dedit quoque idem Radulphus unum hospitem et quidquid habebat apud Jherincurt Habebat autem Radulphus filium nomine Johannem puerum clericum quem abbas Willelmus suscepit et monachum fecit Habebat et filiam nomine Aalis quam abbas W apud Kalam suscipi fecit et sanctimonialem fieri Concesserunt autem ista Emelina uxor Radulphi et duo filii ejus Bartholomeus et Hugo qui etiam promiserunt se rogare Ingelramnum Aculeium de cujus fefo hec erant Quatenus ipse concederet Insuper etiam fidem suam dederunt et Gauterius Brito cum eis quod ista erga Ingelramnum garantirent et deservirent sicut et aliud fefum Testes Garnerius vicecomes Henricus de Montegny Petrus de Asinariis Geroudus canonicus de Insula Haymardus Malusfiliaster []