Charter Document - 04950117
Charter Number: | 04950117 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1130 - 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Hugo Dei gr Rothomagensis archiepiscopus monasterium Bti a Martini quod est constructum juxta Pontisaram amplificare et honorare pro posse meo cupiens trado eidem monasterio ecclesiam Beate Dei genitricis Virginis Marie que sita est in confinio municipii quod vocatur Maldestor ita videlicet ut si divina gratia eis imperaverit qui memoratam ecclesiam vel res eid ecclesie pertinentes injuste ut pote temporaliter laici possident Deo pro animarum suum salute dare monasterio B Martini Pontisariensis sollempniter tribuant Nostra itaque pontificali authoritate definitum et prohibitum est ut nulli monastico vel clericali seu sanctimoniali ordini eam habere liceat nisi monachis S M P quibus ipsam jure hereditario concedo possidendam Quicumque autem huic concessioni mee refragarerint et que a me definita sunt violare presumpserint judicium Dei nostramque judicalem sententiam sustinebunt Hec publice acta sunt et dicta in auribus clericorum monachorum atque laicorum qui ad dedicationem ecclesie memorate convenerant Ex quibus testes sunt Rotroldus et Laurentius canonici B Marie Raynoldus decanus Aszo presbyter ipsius ecclesie Odo presbyter de Arteja Robertus prior de Verliaco Willelmus filius Osmundi Theobaldus de Maldestor Drogo de Mellento Hugo de Rupe Ingelramnus de Charz Richardus de Perticato Daelenus miles Theobaldi Fulcoidus de Genefvilla Adelaidis de Maldestor Lucia uxor Theobaldi