Charter Document - 04950115

Charter Document - 04950115


Charter Number: 04950115
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1149 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum sit u t p q f quod ego Philippus illustrissimi Francorum Regis frater et capicerius ecclesie Sti Melloni de Pontisara concedo et confirmo ecclesie Sti Martini et Sti Gauterii et abbati et monachis ejusdem loci molendinum de Martin et hortum quantum ad capicerium pertinet quod Odo de Lex et Fulco frater ejus dederunt prefate ecclesie et monachis in elemosina Insuper elemosinam illam quam [fecit] Radulphus de Alvers et alias elemosinas quas ibidem habent concedo eis et confirmo sicut in cartha matris mee quam de concessione eorum habent continetur Et ut ista omnia que prenominate ecclesie et monachis concedo ipsi in perpetuum possideant in pace presentem cartham sigilli mei authoritate muniri et corroborari precipi Actum publice apud Parisius in domo astantibus et videntibus quorum nomina subtitulata sunt et signa S Guillelmi d'Essarth S Barbedor S Theobaldi de Corbolio S Osmundi de Pissiaco S Petri de Puteolis