Charter Document - 04950106

Charter Document - 04950106


Charter Number: 04950106
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1149
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine S et I T Nobilis est scripture thesaurus Emergentibus autem occurrit calumpniis et rerum seriem in commutata loquitur veritate Ego Theobaudus de Gisortio parentum meorum et antecessorum emulatus vestigia ecclesiam B M Pontisariensis propensius fovens fratres qui in ea divino mancipati sunt obsequio fideliter diligens pluribus eam decoravi honoribus possessionibus ampliavi et auxi reditibus Quecumque vero mea sunt adepti largitione dono liberalitate beneficio eis in perpetuum habenda tenenda possidenda libere et quiete concedo et hanc paginam auctoritatis mee sigillo confirmo et munio Ea vero que habent que tenent que possident de me propriis distinguo nominibus Ecclesiam Bi Prejecti de Turno Insulam que Teleusa dicitur Decimam molendinorum meorum de Baiart et de Botellier et tres panes in die Pasche de tribus minis bladi quas Baardus debet et trio molendina tennerez scilicet Baiart et Botelier et eum qui est in vico de Molins Ecclesiam de Harumvilla et terciam partem decime quam per meum consilium et auxilium adepti sunt Ecclesiam de Monci in Vulcassino et terciam partem decime bladi et decima alliorum Ecclesiam de Belleio in Vulcassino et libertatem quam habent de S Dyonisio pro qua eis remissi sunt in eternum lv solidi et iii modii vini vi sextaria minus et habent duos modios hiemales in granchia de Cergi Decimam molendinorum de Gisortio et de Besu et meum novum Burgum quod est extra portam Pontisare Theobaldus Pagani de Gisors et nobilis matrone Mathildis filius domnum Theobaldum abbatem monasterii Pontisiensis deprecatus est quatenus elemosinas quas dederunt ecclesie Sancti Martini antecessores in cartha scribere faceret Quod et fecit Hec ergo sunt Godefridus Dives et Richildis uxor ejus concesserunt ecclesiam Sti Prejecti de Turno decimam ejusdem ville tam vini quam annone et medietatem alni dii Turno vicini et terram apud Linviliers Paganus de Gisortio uxorque ejus Mathildis dederunt decimam molture molendinorum Baiarth et Bouteillier apud Pontisaram Paganus deinde in monasterio Sti Martini monachum professus dedit insulam Teleuse que est super fluvium Ysare Hugo filius Pagani mortuus sepelitur in ede Sti Martini Mathildis ejus relicta et Theobaudus frater dant decimam molendinorum de Gisortio et de Besu