Charter Document - 04950105

Charter Document - 04950105


Charter Number: 04950105
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1149
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Sciendum est quod Odo de Lex dedit Deo et S Martino Pontesiensi et monachis ej loci omnes res suas ubicumque essent seu libere seu invadiate ita dico si monachi eas qui invadiate erant redimere vellent Invadiaverat autem ipse Odo de Lex Odoni majori de Gaudiaco quandam terram que est apud Curdemanche quam Willelmus monasterii Pontesiensis abbas a prefato Odone redemit Erat autem ista terra de feufo Theobaldi de Maldestor contigitque hoc tempore quod predictam terram abbas Willelmus redimere volebat ipsum abbatem scilicet ire ad festivitatem Se Marie de Maldestor ibique missa celebrata perrexit inde ad donum predicte Theobaldi rogavitque eum Theobaldum scilicet uxoremque ejus Luciam de cujus parte feufum movebat quatenus hoc donum quod fecerat Odo de Lex de predicta terra concederent Concesserunt itaque terram illam Deo et S Martino monachisque ej loci Theobaldus de Maldestor et Lucia uxor ejus filiique eorum Robertus et Hugo necnon et filie Adalaidis et Beatrix ut monachi loci illius liberam et quietam et ab omni feufo absolutam in perpetuum possiderent Quapropter dedit abbas Willelmus Lucie uxoris Theobaldi quendam palefridum obtimum Rei hujus testes sunt Gaszo de Aiencourt Stephanus de S Cyro Gaufredus Viculus Willelmus de Bacelmont Willelmus de Wallonio Godefridus de Buxidio Petrus de Bucunvillerio