Charter Document - 04950103
| Charter Number: | 04950103 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1148 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus fidelibus t p q f notum sit quoniam Hugo filius Pagani de Nealfo quando defunctus fuit delatum est corpus ejus ad ecclesiam S M P ad sepeliendum die vero Annuntiationis Se Marie qua sepultus est affuerunt ad exequias ejus uxor ipsius nomine Mathildis et frater defuncti nomine Theobaldus atque soror ipsius nomine Richildis et multi alii Antequam autem sepeliretur uxor ejus Mathildis concedente Theobaldo suprascripto et sorore ejus Richildi dedit in elemosina ecclesie S M et monachis ibi Deo servientibus decimam molture molendinorum suorum qui sunt apud Gisortium et decimam molendinorum de Bezu pro anima defuncti et pro animabus omnium antecessorum suorum Et hoc sciant omnes quoniam hec elemosina fuit data et concessa ad ea qua sunt necessaria coquine monachorum audientibus cunctis qui aderant tam monachis quam clericis quam etiam et laicis Hujus rei testes affuerunt Hugo vicecomes de Calvomonte Hugo de Marinis et filius ejus Theobaldus Richardus de Banterlu et Willelmus et Herveus fratres ejus Gauterius de Marinis Girardus filius Girardi de Charz Drogo de Conflantio et Gauterius frater ejus Alelmus de Valle et Drogo frater ejus Yyo presbyter Sti Gervasii de Gisors Theobaudus canonicus Sti Melloni Herbertus prepositus Theobaldi et Girelmus avunculus ejus Guido armiger ejus et Drogo coquus ejus Quicumque hanc elemosinam calumpniaverit vel vi abstulerit aut coquine monachorum substraxerit anathema sine fine permanebit Fiat Fiat
