Charter Document - 04950102

Charter Document - 04950102


Charter Number: 04950102
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Announcement
Date: 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universorum t p q f tradidimus notitie quod Margarita uxor Willelmi Aculeii de Treja gravi urgente infirmitate ad extrema perducta consilio fratris sui Theobaudi de Gisortio dedit Deo et S Martini de Pontisara monachisque cenobii ejus pro anima sua et viri sui Willelmi et pro animabus omnium antecessorum suorum jure perpetuo in furno suo de Pontisara xx solidos ad coquinam fratrum presente ibi Dno Willelmo cenobii prefati abbate quem ad hoc ipsum mandaverat ut se diligentius orationibus ejus commendaret Que postquam defuncta est ad ecclesiam Bti Martini sicut vivens decreverat delata ibique ab abbate et toto conventu honorifice sepulta est Ad cujus exequias affuerunt frater ejus Theobaldus et quatuor filie sue Oda scilicet et Ydonea et Adelaidis et Mathildis sed Ingelramnus filius suus non affuit prohibuit enim Theobaldus avunculus ejus eum venire ne de matris sue decessu indiscrete dolens abundantiore tristitia gravaretur Completoque ex more officio processerunt ad altare Sti Martini Theobaldus frater defuncte et quatuor ejus filie donum quod mater vivens fecerat [presente abbate et monachis necnon multis aliis tam clericis quam laicibus] super altare posuerunt Denique non post multum tempus Th de Gisortio adduxit Ingelramnum nepotem suum ad Pontisaram et fecit eum concedere donum matris sue Testes [] Theobaldus de Gisortio Gobertus de Fay [] W de Argentogilo [] Odo de Meru []