Charter Document - 04950099
Charter Number: | 04950099 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Saint-Martin de Pontoise |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1142 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Scire debent t f q f quoniam Willelmus filius Richardi de Banterlu morti proximus dedit Deo et Sto Martino et monachis Pontisariensibus fornum unum quem habebat apud Brienchon et quandam terram que vocatur cultura de Salceio cum frumento quod in ea seminatum erat Est autem hec cultura major omnium culturarum suarum et est inter Brienchon et Rosnel Interfuerunt huic donationi Yvo presbyter de Gisortio Hugo de Fay Gauterius de Brienchon Odo de Fayaco Willelmus de Basincurt Arnulphus de Bezu Willelmus Martels Quando autem allatum fuit corpus ejus ad ecclesiam S M antequam humaretur quatuor fratres ejus Richardus scilicet Herveus Fulcardus atque Hugo prefatum donum concesserunt multique testes huic concessioni interfuerunt videlicet Domnus Stephanus de Banterlu Robertus de Beeley Herveus capellanus Theobaldi de Gisortio Bernerius de Cergiaco [] Johannes de Magniaco Johannes de Clereyo et Ingelramnus frater ejus Hugo de Mascheria Allelmus de Charz []